- FULICA
- FULICAapud Virg. Georg. l. 1. ubi de signis imminentis tempestaris, v. 362.——— cumque marinaeIn sicco ludunt fulicae ———Graec. αἰθυἱα est nonnullis, quo tamen nomine potius mergus venire solet. Plin. est ἰρωδιὸς, h. e. ardea. l. 18. c. 35. ubi de avibus tempestatum praenuntiis. Sed distinguit has aves Virg. cum pergit, Georg. l. 1. v. 363.——— notasque paludesDeserit, atque altam supra volat ardea nubem.Aliis λάρος, quam gaviam Latini appellant, ex Graeco καύηξ seu καύης. Ambros. φήνη, qui, de eius erga ossifragam affectu, mira tradit Hexaemer. l. 5. c. 18. etc, Aliter fulix, ex Graeco φαῒξ, quam harpae inimicam quamvis ὁμοιόβιον, adeoque avem marinam esse, ait Aristot. eod. c. περὶ ἐρωδιῶν καὶ φώϊκος tractans: Suidae quoqueve αἰθυία et Lucano mergus, uti docet Salmas. ad Solin. p. 92. et 93. qui tam diversas vocis interpretationes non nisi ex etymi ignotantia ortas esse, conicit. Vide quoqueve Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 2. c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.